- CLARIGATIO
- CLARIGATIOapud Livium, l. 8. c. 14. In Veliternos ---- quod toties rebellâssent, graviter saevitum ---- iussique trans Tiber im habitare: ut eius, qui cis Tiberim deprehensus esset, usque ad mille pondo clarigatio esset: nec priusquam aere persolutô, is qui cepisset, extra vincula captum haberet; Budaeo est, quam Graeci ἀνδροληψίαν vocavêre, de qua vide Pollucem, l. 8. c. 1. Pigneratio etiam vocatur: Interpretes barbari, represaliam dicere maluerunt. Vet. Gloss. ενεχυριασμος, et Novell. 52. ὅμηρος et ἁρπαγὴ, nam reddere nolentibus, vi pigneratio seu represalia fiebat. Et posset Clarigatio, pigner atio Latine dici, nisi pigneratio res potius, quam personam, respiceret: Clarigatio vero, sicut androlepsia, potius personas, quam res. At Clarigationem fuisse personarum potius, quam rerum prehensionem, ex Livii verbis clarum est; quae tamen prehensio cessabat, solutâ pecuniâ: quô pactô respectu prehensionis personarum Androlepsia, respectu vero redemptionis et solutae pecuniae, Pigneratio non male dicitur, Marcellus Donatus ad loc. Livii. Alias sollennis belli denuntiatio sic Romanis dicta est, Graece καταγγελία τȏυ πολέμου πρὸς τοὺς ἀδικήσαντας ἀγνωμονοῦντας: quod clarâ voce fierct. Non vero quaevis belli denuntiatio, sed quae cum rerum reperitione coniuncta. Plin. l. 22. c. 2. Et legati cum ad hostes clarigatum mitterentur, i. e. res raptas clare repetitum, unus utique Verbenarius vocabatur: a verbena, de qua agens idem, l. 25. c. 9. Haec est, quam Legatos ferre ad hostes indicavimus. Cum namque Romani vellent bellum indicere, Pater patratus proficiscebatur ad hostium fines, et praefatus quaedam sollennia clarâ voce dicebat, Se bellum gerere propter certas causas: ut, clare repeto ablata: Androlepsiae iure utor: Bellum indico negantibus iusta. Cuius rei vetus exemplum in Supplicibus Euripidis, ubi Theseus caduceatori haec dat mandata ad Creontem Thebanum,Vicina Theseus qui tenet regni sola,Humare poscit mortuso: quod si datur,Sic amica faciet gens Erechthidum tibi.Haec si probantur, tunc refer retro pedem:Sin nemo paret, verba sint haec altera:Iam mox ut arma pubis exspectent meae..Vel, ut Papinius, in eiusdem rei narratione,Aut Danais edice rogos, aut proelia Thebis.Vide quoque Homerum in Batracbom. et Plautum, Amphitruone, sub init. Graeci, ῥμ´σια καταγγέλλειν, Romani veteres condicere, appellavêre. Atque haec denuntiatio belli conditionata vocatur Hug. Grotio: pura vero, quae specialiter Indictio aut Edictum, ubi aut bellum iam alter intulit, aut ea deliquit ipse, quae poenam merentur. Interdum autem conditionatam pura subsequebatur. Hinc illud carmen: Quarum rerum, litium, causarum condixit Pater Patratus Populi Romani, Quiritium Patri Patrato populi PriscorumLatinorum hominibusque Priscis Latinis: quas res nec solverunt, nec dederunt, nec fecerunt, quas res dari, fieri, solvi oportutt, purô piôque duellô quaerendas censeo, consentio consciscoque. Vide Dionys. Halicarnass. Excerpt. Legat. l. 2. Adiuncta Clarigationis fuêre, apud Graecos caduceus; sagmina et hasta sangumea, apud Aequicolas primum, et horum exemplô, apud Romanos, hastae immissio, alia. Vide praefatum Grotium, de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 3. §. 7. et 8. nec non supra ubi de Bello, ac infra voce Denuntiatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.